monumenta.ch > Lucanus > sectio 609 > sectio 819 > sectio 145 > 11 > sectio 651 > 18 > 24 > ad Corinthios II, 12 > sectio 613 > sectio 85 > sectio 550 > diebus 12. > 12 > sectio 710 > sectio 96 > sectio 1 > 65 > 4 > sectio 129 > sectio > sectio 564 > sectio 1053 > sectio 179 > sectio 538 > 15
Beda, De Ratione Computi, CAP. XIV - De mensura crementi. <<<     >>> CAP. XVI - De Cyclo decemnovennali.

Beda Venerabilis, De Ratione Computi, CAP. XV

1 Interrog. De saltu lunae et plenius ediscere cupio. - Resp. De saltu lunae verisimile apparet quod eum citior quam vulgo putatur lunaris incensionis locus et hora praecurret. Nam quomodo fieri posset ut per annos denos et novenos, unum necesse esset solito dierum numero afferri, si non haec velocitas aliqua lunaris gyri, paulatim toto circuli decemnovennalis tempore procuraret?
2 quomodo eius tarditate cursus solaris agi probatum est, ut unus per quadriennium eius cursus augeatur dies. Huius autem velocitatis, et (ut ita dicam) anticipationis, tametsi ordo non facile patet, mensura nequaquam latet. Constat enim quia diminutio illa atque ablatio diei unius, quae quomodo agitur per denos et novenos annos tota conficitur, hora per singulos annos et uno puncto, et decima nona parte unius momenti augetur. Dies namque viginti quatuor horas habet, e quibus cum novemdecim, totidem annis circuli decemnovennalis distribueritis, remanent quinque.
3 Has multiplica per quatuor, quia videlicet hora quatuor punctis constat, fiunt viginti. Da singulos singulis annis, et remanet unus. Hunc divide per decem novem, et videbis quod ad saltum lunae complendum, ut diximus, annuatim hora et punctus, et decima nona pars unius puncti accrescit. Non ergo unis eisdemque vel articulis temporum, vel coeli climatibus lunae celebratur ascensio, sed semper aliquanto citius quam praecedente mense provenerat, ut sit unde unus anno decimo nono transiliatur dies.
Beda Venerabilis HOME